라틴어 문장 검색

"Ergo interim ad parentes nostros redeamus, et exordio sermonis huius quam concolores fallacias attexamus."
(아풀레이우스, 변신, 5권138)
Hic incinctus balteo militem gerebat,illum succinctum chlamyde crepides et venabula venatorem fecerant, alius soccis obauratis inductus serica veste mundoque pretioso et attextis capiti crinibus incessu perfluo feminam mentiebatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:2)
Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt noctu comparantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 40장6)
aut rursum innodes resecantur 'rursum' non habet hic significationem iterandi, sed abundat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 781)
sepone pauxillulum conclamatissimas declamationes, quas oris regii vice conficis, quibus ipse rex inclitus modo corda terrificat gentium transmarinarum, modo de superiore cum barbaris ad Vachalin trementibus foedus victor innodat, modo per promotae limitem sortis ut populos sub armis, sic frenat arma sub legibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:3)
ceterum si probari nequeunt versus otii aut hilaritatis expertes, tu quoque in pagina, quam supter attexui, nil quod placeat invenies.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 4:3)
nam sectatores eorum, Christiano dogmati ac sensui si repugnaverint, mox te magistro ligati vernaculis implicaturis in retia sua praecipites implagabuntur, syllogismis tuae propositionis uncatis volubilem tergiversantum linguam inhamantibus, dum spiris categoricis lubricas quaestiones tu potius innodas acrium more medicorum, qui remedium contra venena, cum ratio compellit, et de serpente conficiunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION